라틴어 문장 검색

quarum una ex sumptu et labore Eustachii Granarii, praeclari militis et primi de domo et consilio regis, ad unguem constructa et erecta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:2)
Nolite projicere margaritas inter porcos.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 65:18)
Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto, gregarium quendam post sacculum Parthicum (in quo erant margaritae) repertum, proiectis imperitia gemmis, abisse, pellis nitore solo contentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 8:1)
Armillis uti monilibusque aureis, et gemmis, praecipue margaritis, quibus abundant, assuefacti post Lydiam victam et Croesum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 84:2)
Apud Indos et Persas, margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis, permixtione roris anni tempore praestituto conceptae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:2)
Nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas vestras ante porcos.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 2:3)
Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus dei praecepta rixantes et voluptatum carnarium sordibus dediti erubescere cogerentur concursumque ita ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseveraret, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 2:4)
At Carlus, postquam de persona et incoeptis Perkini audiisset (satis ex sese promptus ad occasiones quascunque arripiendas in detrimentum regis Angliae, atque a Friono instigatus, et ante a ducissae Margaritae artibus allectus) statim misit quendam Lucam una cum Friono isto (de quo diximus) tanquam legatos ad Perkinum, qui eum de regis Caroli bono in eum animo certiorem facerent, quodque auxilia abunde mittere decrevisset ad recuperandum regnum suum e manibus Henrici, coronae Angliae usurpatoris et Galliae hostis, invitans eum ut ad se in regnum Galliae veniret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:3)
grana in granariis versa et agitata maneant pura;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:12)
qualibus utuntur Germani Septentrionales pro granariis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:14)
auro, gemmis, margaritis et pallis splendida.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM284)
Sed granaria, ut dixi, scalis adeantur et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 10:1)
Sed et lacibus distinguuntur granaria, ut separatim quaeque legumina ponantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:3)
Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 1:3)
deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION